Precatio Confraternitatis Sancti Petri

►   deutsch       französisch       englisch       lateinisch

Post decadem Rosarii dicant:

V. Memento, Domine, congregationis tuae.
R. Quam possedisti ab initio.
Oremus.
Domine Jesu, in testimonium Veritatis natus, qui usque in finem diligis quos elegeris, exaudi benigne preces nostras pro nostris pastoribus.
Tu qui omnia nosti, scis quia amant Te et omnia possunt in Te qui eos confortas: sanctifica eos in Veritate, infunde in eis, quaesumus, Spiritum quem Apostolis tuis dedisti, qui eos in omnibus Tui similes efficiat.
Accipe quod Tibi tribuunt testimonium amoris, qui triplici Petri confessioni benignus annuisti.
Et ut oblatio munda sine intermissione Sanctissimae Trinitati ubique offeratur, novam eis propitius adjunge prolem, et omnes jugiter in Tua serva caritate, qui cum Patre et eodem Spiritu Sancto unus es Deus, cui gloria et honor in saecula.
Amen.
Nihil obstat: Vic. Gen. FSSP, 05.II.2007
Imprimatur: Vic. Gen. Dioec. Laus. Gen. Frib., 28.II.2007